Numéro 4

1233 januari 10
type
Église
Partager ce certificat

Bref résumé

Le pape Grégoire IX protège le monastère de Notre-Dame Sint-Gerlach à Houthem et les moniales qui y vivent, et confirme le monastère dans toutes ses possessions présentes et futures.

Texte latin de la charte

Gregoriusa episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus conventuib monialium monasterii sancte Marie de sancto Gerlaco, Premonstratensis ordinis, Leodiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. 

Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.

Eapropter, dilecte in Christo filie, ves[tris]c iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipate, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et c[o]nfirmationisd infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Anagnie, IIII idus ianuarii, pontificatus nostri anno sextoe.

a geoblongeerd, vergrote en versierde initiaal A.
b
aldus A, lees
conventus.
c
gat in perkament A, aangevuld naar B.
d
gat in perkament A, aangevuld naar B.
e
hierna sluitingsteken A.

Traduction en néerlandais

Paus Gregorius neemt de nonnen van het Onze-Lieve-Vrouweklooster Sint-Gerlach en de plaats zelf onder zijn bescherming met alle goederen die het klooster nu bezit of in de toekomst rechtens zal verwerven, in het bijzonder de gronden, bezittingen en andere goederen die het rechtens en vreedzaam bezit, en hij bevestigt en bekrachtigt dit met deze oorkonde.

Gegeven te Anagni, op 10 januari 1233.

Personnes mentionnées
Gregorius IX, paus
Onze-Lieve-Vrouweklooster Sint-Gerlach te Houthem
orde van Prémontré
bisdom Luik
Lieux mentionnés
Anagni
Edition
Geertrui Van Synghel
Le texte suivant ne sera pas traduit lorsqu'une autre langue est sélectionnée
Partager ce certificat

partenaires

donateurs

La Famille Beijer
2023 WaarvanAkte.eu, une initiative de Stichting Limburgse Oorkonden
Créé par Hive Collective